라틴어 문장 검색

ita quod detrahitur de corpore scapi, striarum numero adiecto adaugebitur ratione, quo minus videatur, et ita exaequabitur dispari ratione columnarum crassitudo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장9)
sin autem hoc ita videbitur, non est alienum in angustis locis et in concluso spatio graciliores columnarum symmetrias in opere constituere, cum habeamus adiutricem striarum temperaturam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장12)
Tablinum, si latitudo atrii erit pedum viginti, dempta tertia eius spatio reliquum tribuatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장23)
si erit ab pedibus XXX ad XL, ex atrii latitudine tablino dimidium tribuatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장24)
cum autem ab XL ad LX, latitudo dividatur in partes quinque, ex his duae tablino constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장25)
si enim maiorum symmetriis utemur in minoribus, neque tablina neque alae utilitatem poterunt habere, sin autem minorum in maioribus utemur, vasta et inmania in his ea erunt membra.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장27)
Altitudo tablini ad trabem adiecta latitudinis octava constituatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장29)
Fauces minoribus atriis e tablini latitudine dempta tertia, maioribus dimidia constituantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장31)
Columnarum striae faciendae sunt XXIIII ita excavatae, uti norma in cavo striae cum fuerit coniecta, circumacta anconibus striarum dextra ac sinistra tangat cacumenque normae circum rotundationem tangendo pervagari possit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장65)
namque si duae columnae aeque crassae lineis circummetientur, e quibus una sit non striata, altera striata, et circa striglium cava et angulos striarum linea corpora tangat, tametsi columnae aeque crassae fuerint, lineae, quae circumdatae erunt, aequales, quod striarum et striglium circuitus maiorem efficit lineae longitudinem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION